[5] At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt. Ex quo saepe euenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat. Interdum uero accessiones quoque confunduntur, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset: sed quod euidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt.