[3] Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; uomitus, ut Hippocrati uisum est, etiam albo ueratro, si cetera parum proficient, euocatus.