At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: uenter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.—Hoc uitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Vnctiones frictionesque et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conueniunt.