[6] Vere tamen maxime, quae cum umoris motu nouantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae apostemata Graeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΙΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, grauedines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in articulis neruisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.