[8] Neque uero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint.