[8b] Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transuat; deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat, atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit.