[4] Diuersarum uero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa uero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.