[9] Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.