[8d] Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere is solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die uini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen euenire nonnumquam siue tempestatium uitio siue corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa uetustate res matura est, ab his isdem auxilium petendum est [id est balineo et uino].