[4] Sic quoque reposito osse nerui ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut maxime cubantem iuuat; tantum ne moueatur neue dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est, ubi ossibus fractis uulnus accessit.