[3e] Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars uenenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam mouentia, quia materiam extenuant, utilia sunt.