[29] Est etiam genus aridae lippitudinis: xeropthalmian Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt; quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.—In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.