Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; si[n] minus, certe quam minimum eius. Quod si graues dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest. Si uero minor impetus, minus acrem curationem requirit; aluum, sed non nisi secundo tertioue die, duci oportet. At