[2] Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo uitio grauius, secundo tolerabilius est.—Remedium uero est magni et recentis doloris sanguis missus: at siue leuior siue uetustior casus est, uel superuacuum uel serum id auxili est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.