[25] Quae commissura osse paruo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam uocant. Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet.