[2] Ex tempestatibus uero optimae aequales sunt, siue frigidae siue calidae; pessimae, quae maxime uariant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam uespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque euenit, noxium est.