[7k] Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat; tum paxillus remouendus; uulnus sanandum est; cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.