[17] Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaueris lacrimae et albi piperis singulae unciae sunt; cummis libra P.; aeris combusti P. #1108 I S. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et uinum. Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque adstringunt.