[2] Si ista parum iuuant, teri potest uel iris arida uel nuces amarae uel quaelibet herba ex refrigerantibus; quorum quidlibet ex aceto inpositum dolorem minuit, sed magis aliud in alio. Iuuat etiam panis cum papauere iniectus, uel cum rosa, cerussa spumaue argenti. Olfacere quoque uel serpullum uel anethum non alienum est.
At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat; deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida ueniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant.