[3] item mel coctum, pira inmatura, sorua, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae uel albae uel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, uinum resinatum uel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferuuit, item defrutum, passum, aqua uel tepida uel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluuia potissimum; omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.