[5] Si uero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualentiores conpositiones sunt quae dolorem leuant; qualis Herae est. Habet autem papaueris lacrimae P. #1108 I; piperis P. #1108 II; soreos P. #1108 X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. #1108 #1109; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P. #1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, spartes, singulorum P. #1108 I; aluminis scissilis, papaueris lacrimae, uuae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. #1108 II.