[3] Quo magis falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.