[3] Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit;