[3] Ergo per interualla temporis sat est cyathos binos ternosue sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus; cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente uero tempore opus est gestari, maximeque nauigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est.