[4] Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum ualent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit ac, si sustinuimus, usque ad uesicam tendit, neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.