[7] Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo ueteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor euadat.