[4] Praeter haec etiamnum inuenitur genus, quod potest longum esse; ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit: ΥΔΡΟΚΕΦΑΛΟΝ Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leue est, qua sit ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent. Quae uero auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo febrium curatio exposita est. Nunc de ceteris dicendum est.