[4] Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea, quae supra scripta sunt, expugnandus; deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit; postero die, cum satis quieuerit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine uino, tertio die abstinere.