[68] Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus uentrem aut adstringunt aut resoluunt. Inueniuntur tamen, in quibus aliter atque in ceteris idem eueniat: in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris.