[7] Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, leuari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt. Sed isdem fere, nisi redit sanguis, uomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior est.