[9] Quae tamen facienda sunt in is, quibus uires non desunt: si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est. Vtiles etiam in quibuscumque uiribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur. Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in is, qui nimis hilares quam in is, qui nimis tristes sunt.