[2] Neque utilia sunt quae urinae mouendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare [quam supprimi melius est]. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei Lycium est, quod idem quoque aeque probat, uel porri uel marrubii sucus, uel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, uel lini semen contritum et cum dulci uino mixtum.