[5] Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior obseruatio necessaria est.