[5] Sed si febris quoque est, haec in primis summouenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est. Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupauit, isdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat.