[13a] Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur: itaque sequi uidetur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed diuidi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et summam pelliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta.