Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur [huic autem et sandaracae in omnia eadem uis, sed ualidior est squama aeris], pumex; iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis;