[2] Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si leuior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto uel etiam ex aqua coactus.