[2] Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci salis P. #1108 VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. #1108 VIII; resinae aridae P. #1108 XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.