[9] Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios nouis morbis conficit; et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant. Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est; quamuis uariis rationibus nocet.
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in uisceribus mali contrahitur, inritat.