[2] Ex quibus id, quod primum est, potest diu trahi: duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiritus euadit, sibilum exit; dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo reuertitur; ad haec tussicula accedit.—Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte uenter quoque soluendus est, liquanda aluus, interdum etiam ducenda; quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.