[5] In hoc autem affectu corporis neque ambulatione neque frictione opus est: uehiculo sedisse uel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si uero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande uas coicienda sunt pira atque mala siluestria: si ea non sunt, pira Tarentina uiridia uel