[19] Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum recenti uel buturo uel adipe anserina mixta; ceruixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Vbi [plus] pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.