[1l] ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os conferuet, compleantur: postea leuius aqua calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die soluendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.