[2] Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluuium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio grauis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.