[53] Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, ualidi nerui an infirmi, frequens aduersa ualetudo an rara, eaque, cum est, uehemens esse soleat an leuis, breuis an longa; quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi noua ratio ducenda est.