[5] Cauendum uero praecipue frigus; ideoque in eo conclaui, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino uel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo uelare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, uel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Aluus quoque ducta saepe superiores partes resoluit. Si uero etiam uehementius dolor creuit, admouendae ceruicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.