[3] Phrenesis uero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quasdam uanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii tristes sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra uerba desipiunt; alii consurgunt et uiolenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur.