Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui. Vehemens fit inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod uerti uidetur * * prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.—Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere.