[12i] Sed tum ualidioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaueris lacrimae P. #1108 I; cummis P. #1108 III #1109; cadmiae P. #1108 IIII; atramenti sutori P. #1108 VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo sunt: gallae P. #1108 #1109 #1110; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. #1114 I; atramenti sutori conbusti P. #1114 II. Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur.