[6] Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur. Potest morbus minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit.